de scriptione puerili
2 August 2018 11:52 amOlim, cum in prae-lyceo (americanice middle school) eram discipulus, fabellam atrocissimam pro calsse scripsi. Nam, argumentum et personae non fuerunt deterrimae, saltem si mensura fi-sci puerilis iudicantur, et magister enim ironiam finis laudavit. Attamen stilo exscerabili composui. Ea aetate litteras bonas plane ignorabam. Librorum classicorum, quos in schola magistri nobis inculcebant, me semper teadebat. Tantummodo fi-sci et phantasiam legebam, et libros ludorum personarum praecipue -- neque fabellas quidem, quod non iam paratae sunt, immo libro regulorum ac monstrorum ac mundorum et libellos qui situs seu speluncas beluosas et thesauris plenas describunt ad usum magisti ludi. Et hos plerumque, inscienter annon, ut exemplaria descriptionum aemulare conabar. Pudet me memoriae ! sicut pudet ignorantiae, et ieunitatis doctrinae. Sed eo tempore dictum praeclarum illius Socratis nescivi, ut meam ignorantiam plane non agnoscerem. Itaque componendo ad litteras, immo ad scripturas, bonas (quod gratias) vorsi ut exemplar ad sequendum. Sic oratione soluta gygaxensi descriptiones composui : « camera erat pedes CXL longa, LX lata, et duas ianuas habet, unam quoque in medio muro breviori. Mensa ingens in media camera stat, sedibus XX circumdata. Uno in sedile eques loricatus sedit. »
Magister, fontis istius stili ignorans, simpliciter dixit me oportere non tam accurate mensuras exponere, et hortatus est ut metaphorice ac translative conspectus describerem. Attamen reliquum anni fabellas componi non iussit.
Magister, fontis istius stili ignorans, simpliciter dixit me oportere non tam accurate mensuras exponere, et hortatus est ut metaphorice ac translative conspectus describerem. Attamen reliquum anni fabellas componi non iussit.