27 September 2018

Nuper librum Confabulationum, collectionem facetiarum medio-aevalem (vel e renascentia ineunte) perlegi. Auctor, Poggius Bracciolinus, magnus erat eruditus, humanista nota, cui reinventum multorum operum classicorum amissorum (De rerum natura Lucretii et Ciceronis nonnulla opera, inter alia) debemus. Sed et narratiunculas de petis amabat, ut nobis hunc thesaurum fabellarum non solum de petis, sed etiam de stupris, de sceleribus, de stultitia, de merda, &c &c traderet. Hucusque bonum.

Stilum, quippe classicum (non raro Ciceronem aemulabat), satis laudo, etsi pronominibus sicut in linguis vulgaribus usus est. Repetitionis thematum me paulo taedebat. Pessimum autem stili vitium est explicatio. Sententia paenultima est acumen ioci, post quam commentariolum ponit, vel ioci enodationem, ut ioco noceret. Nescio an hoc sit mos aeatis eius, nihilominus me piget.

Credo me celerius legisse. Si librum per hebdomades, fere per menses interdum suscepissem et seposuissem, magis placuisset. Series iocorum mihi iniucundorum (quippe nimis misogyniae vel Rabelais-itatis inest) me conterabat. Convivium commonefecit, quo amici iocos turpes inter se agitarent. Omnis quisque unum vel duo recitat, ut risum aliorum provocaret, non obstante turpidudine, aut propter turpitudinem ipsam. At est semper unus qui sex septem octo iocos iniucundos agit, ut alii vererentur ne is vere sit gentium aliorum osor, misogynes, anti-semiticus, vel sim.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit