28 September 2018

Eventis multis res publica Londiniensis centum annos sufragii feminarum celebrat. Itaque heri vespere apud bibliothecam Guildhall exhibitionem suam, Women, Work and The City, aperuit Mel.

Ostendit exhibitio historiam feminarum in sodaliciis, quae Londinii Worshipful Companies (sodalicia pia), ubique reliqua in Britannia guilds nuncupantur. Adsunt tabularia et perscriptiones sodalicii e saeculo XV usque ad XVIII, in quibus sodales sua nomina inscripserunt, libri et libelli de suffragistis, acta diurna, et alii thesauri.

Dr Amy Erickson Universitatis Cantabrigiensis acroasin dedit. Plerumque de saeculo XVIII locuta'st, propter abundantiam annalium, actorum, et tabularum huius aetatis. Londinii nullum fuit commercium intra muros sine civitate (anglice freedom of the city). Femina in Anglia debuerunt sodalitati sui mariti se iungere, attamen in Europa sese iungebat ipsam. Sic in Anglia e.g. sutrices in sodalitate fabrum horologiorum. Civitas potuit per patrimonium et matrimonium dari, ut vir sodalitatem suae uxoris se iungeret. Dominae et patronae et opifectrices peritae erant permultae, donec revolutio industrialis earum numerum extenuavit. Multum praeceptionum de feminis laborantibus tractavit.

Hac nocte Penny, amica Mellis e schola bibliothecaria, quoque advenit, ut non multum exhibitionis inspiceremus. Sic reveniendum'st, quippe post eventum in tabernam iimus ut cum vino et cerevisia garriremus. Totam enim noctem de litteris e saeculo XVIII colloquebamur. Dixi me litteras huius aetatis plerumque non amare, sed Penny eas valde admiratur. Mel opera victoriana anteponit, sed et fabellas saeculi XVIII amat, et sericas praecipue. Ego, si anglice lego, opera Regency praefero, et, nisi de larvis, a victorianis abhorreo. Scilicet malo libros francogallicos et germanicos ex his temporibus evolvere.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit