31 July 2019

taedium

31 July 2019 08:04 pm
Incredulitatis hodie me piget. Mane in cafetorio colegii linguae akkadicae studebam, ut mihi mos est, cum collega quidam rogavit quid faciam. Ei responsi, sed verba non intellexit ut pugillares ostenderet. Oimoi ! inquit balbutians, quam... heu, inusitatum !

Deinde, dum ad officina ascendebam, alius collega, ut ei mos est, me rogat quid nuper legam. Priore occursu etiam vexatus, novo de libro loquebar. Florilegium fabellarum italicarum, inquam, lego. Parvus est codicillus chartaceus   emi ut in ferrovia faciliter legerem.

Is collega litteras amat, itaque de scriptore et themate percontatus est. Scriptor ei ignotus, quem egomet casu cognovi cum in theca librariae opus eius aliud invenissem. Recenter amica italica in situ goodreads nuntiavit se hunc librum iterum legisse ; gustum eius litterarum credo, ut hunc confestim peterem. In fine, me rogavit num fabellas italice legam. Cum adfirmavissem, Malum ! inquit. Molestissime autem fero, quod per responsum Mea culpa inquam.

In collegio enim laboro. Quamobrem studia --insueta annon-- tam enormia istis videntur ?

Ex contrario, die Saturni post acroasem in libraria Treadwells librum hymnorum orpheorum emi. Translationem novam habet, quod nuntium Christina in tegumine conspexit, sed ei dixi me solum hymnos graece lecturum esse. A ! inquit, pro certo. Atque dum meis de studiis akkadicis colloquebamur, aberat ulla incredulitas.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit