e pugillaribus II
25 September 2025 09:27 amprid. Id. Mai.
In via pratereuntes multifarios specto, homines omnium gentium, omnis aetatis et habitus, divites pauperosque &c &c. Bona sit exercitatio scriptori, eos describere, mores et species et modum verbis pingere. Locos vere tales in fabellis saeculi XIX legi, saturas quidem aut descriptiones temporis plusve minusve fideles -- personas minores vel exiles tractant ut speculum fabellae totius in minimis. Hanc stropham ignoro, sive elicere nequeo. Verbis idoneis careo, ut mihi videtur, aut oculus perspicaciter non intuitur. Annon ? Fortasse homines plerumque oculos meos non attrahunt. Habitus eorum et modum depingere nequeo quippe non curo. Rationem non habeo nisi descriptionem ipsam -- quae non satis stilum stimulat. Quisnam attentionem animi vere capiat ? Feminas scilicet pulchras. Attamen enumeratio venustatum muliebrium evitanda'st, non minime quod dedecus. Iudicia enim in hac re iudicia scriptoris adliciunt, umquam nec blanda ! De ridiculis ferme vel de informibus vel de inelegantibus aeque non scribendum est. Forsitan anima hominis stilo decet. Hanc autem non specto, neque ex facie possum fingere. Nullius superficies cor totum exprimat, etsi aliter videtur. Ita intus spectem.