Non est credendum. Immo certe ipse non credo. Consilio stulto adsensus sum. Cras nocte in os bestiae proficiscar: ad mediam noctem in magnam librariam ibo, quia tunc venum datur ille liber. Scis cuius dico. Illum legere vult Mel, et propter amore cum ea ibo causa librum emendi. Et nobiscum ibit amicus, qui quoque omnes illorum legere delectat.
Ego autem alium finem habeo. In ista libraria alios libros, nempe ex Loeb Classical Library, invenire possum. Atque epigrammatibus M. Valerii Martialis egeo.
Istam librariam autem timeo. Sita enim est in medio fori, quod est in vicinitate diviti. Quot locus est adrogantibus insolentibus divitibus plenus, tot area stativa est plena SUVibus.
Odi profanum yuppie et arceo.