commentariolum propere scriptum in media lectione
Quis adfirmat se scire non scit sed immo credit se scire. Quia dubium semper manet : scio, sive credo me scire sed possum errare. In foro e.g. Drusum, amicum meum, video ; scio, igitur aio, eum adesse. Attamen possum pro Druso Gaium habere. Faciliter sensus decipi queunt. Aut Drusus, si vere est Drusus, nec Gaius, nec genius Cartesii malignus in eius forma (hahae), si adest, non pro certo scio eum amicum. Forsitan me secrete odit, aut solum tolerat. Pro certo nescio ut meo arbitratu decernere debeam.
Quis epistomologiae studet de certitudine scientiae ratiocinatur, sed et ne is quidem potest facultatem erroris vitare. Fingamus etiam certitudinem attingi posse ne omnia vincat error. Si error absit, dicamus nos scire. Quod dicere nos credere nos scire est, heu, inconcinnum. Sic lingua philosophiae deest.
Mathematica saepe linguam dicuntur. Esset, aio, quaedam quomodo lingua... si ita definitionem linguae extenderemus. Hoc negare soleo : quoniam mathematica non dicunt caelum nubilosum, puellam pulchram, gurgitem terribilem.
Nam his dictis doctrina mathematica certitudinem profert. Tamen nihil dicit nisi de se. Cum mundum mathematicis describeremus, proprietates definire primum deberemus. Mensuram trianguli ratione intellegemus, sed trianguli exemplar in mundo numquam invenemus : est, ut numeri, artificium humanum. Porro si triangulum metirer, quid significaret mensura ? Uncia quidem formulam vix universalem exprimit.