Impigra cum cura heri cutem personae meae exstruebam. Non solum eius exemplar, quod quondam fabricatus sum, debeo superare, sed etiam haec nova debet cum aliis contendere ut laudes eliciat. Splendida quidem debet videri ut bene apud saltationem accipiatur, immo vero ut ego bene accipiar. Sic semper pueris.
Nam personam Mellis simpliciter clavis ornavi. Vix refert : corsettum illud geret ut totam noctem nemo personam conspiciat ! Atque personam Ruthae quoque me oportet ornare, quippe meliorem illi debeo quam hanc vilem et inelegantem in taberna vestimentorum scaenicorum emptam. Ista enim hospitibus satisfaciat, ut mane sermocinati sumus ; es, inquam, puella perpulchra : dum persona habeas, curat nemo. Taenias autem et elencos &c. mihi dabit. Sic puellis singulam personam bellam fabricatus ero. Etsi me paenitet puchritudines illarum occultare.