Hodie est mihi tranquillitas. Sub finestra sedentem ventus levis me fovet ; umor frigore amiciter me tangit, pluvio fragrat aura. Caffeam bibo cum locos de magia arabica e Renascentia (quo de saeculo ignorantiae me pudet) ab amica scriptos lego. Nequaquam solet nomen Aristoteles me ciere ; hodie autem est bonum et gratum. Est dies lentus et ater, philosophicae igitur lectioni idoneus. Olim tali die in libraria prope domum Mel et ego horas hic illic per thecas errantes egissemus, dein in caffeum propinquum properassemus. Longinquitas obstat... nihilominus tempus vacat, odores et gustus sententias evocant, lectio delectat. De aetate eiusque notionibus disco. Amica mea bene scribit, erudita magna erit -- immo magna est. Iudicio meo credere debet.

Date: 21 July 2008 08:44 pm (UTC)From: [identity profile] cato.myopenid.com (from livejournal.com)
Dulcis scriptor Latinus,

Oravi a lectore in meo E-Diario (http://www.latinlanguage.us/blog/) de lingua Latina (quod tamen Anglice scriptumst) sex "captiunculas cotidianas" proscribere, quae sunt mores vel consuetudines mihi peculiares. Invenias meas Latine ad vinculum.

Necesse est legibus actionis mihi alios scriptores quoque invitare, ut de captiunculis suis scribant. Itaque hanc adnotationem tibi scripsi ut (si vis) in ludo sociares.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit