Quis numquam fabulam vivere voluit ? O utinam, ut dicimus sive suspiramus, pulchra in fabula viverem : vita est lassitudo, de die laborioso in moctem taetricam ; animam hebetat, cor opprimit. Somniamus de vita poeticori : amore efferamus, incertitudine tremamus, periculo horramus, felicitate infortunio fluitemus. Est tragoedia quae animam tangit. sed sub scenis istis solum finem desideramus. Aut quiescimus aut vivescimus. Terror alius alio adaequat, neutrum nolumus nisi absit.
Olim somniavi sive in mente vigil finxi -- nam utrum vere nescio, quod saepe mihi reveniebat -- imaginem maestitiae pulcherimae. Tres sint inconsolabiles una incolantes parva in casula procul a populo, prope silva pluviosa apud mare. Quam triste exsilium et solitudinem suam ferunt. per atrium errant sicut umbrae, tardulenta eis verba vix silentium rumpunt. Susurrant, suspirant, silent ; solacium in sese passim reperiunt. Tenebrae et quies alent, fulgor et imber nutriunt, mare et luna deleniunt cum animae mundo vulneratae suis gemellis appropinquant. Sententiarum delectatio, tranquillitas lugubris...
Quam inanitatem et somnium vanum ! commenticium ! Quod inter miseros in mundo vivebam : irascuntur, gemunt, ganniunt, potant, sordescunt. Haudquaquam nos gerimus sicut personae fabularum, nec possumus.
Acerbus mundus noster et inimicus. Pulchritudo inibi vera est rarissimum bonum fragilissimumque. Tot difficile invenitur in arte, quot in vita difficilius. Maestitiam puram frustra paene exquiro, hanc enim beatitudinem nuncupo, velut praemium optimum peto. Solitarium est iter, nec ulli quidem istam maniam umquam antehac patefactus sum. nos omnes finem proprium et caecum petimus. Vereor ut viator mecum hanc intimissimaminvestigationem prosequatur, ut ullus fore intellegat. Atque vereor loca in quibus investigari debeam : amicos inde inducere nequeo. Cum quibus sententias impertire possim nescio. Atque dubito, quod has communicare, etsi commenticias, non possum.

no subject
Date: 21 August 2008 03:20 pm (UTC)From:Sed dum spiramus speremus. Credo vitam cunctam vanam esse haud posse. Tibi ergo gratulari velim omnia bona feliciaque in itinere tuo augurare.
no subject
Date: 22 August 2008 12:41 pm (UTC)From:Tristitiam passim pati soleo… sed aestas saepius quam menses frigidi provocat. Velim a mundo furibundo in amicitiam fugere, sed et amici vecordes sunt. Omnes porro vias proprias sequuntur ut ad compitum, vel temporis vel spatii, raro perveniant. Non satis idem sentiunt, non satis idem desiderant. Varietas autem beatitudini necesse est ita paradoxon.
Desideria vana credo pulcherrima. Anselmus erravit : aliquid, quo maius nihil cogitari potest, esse nequit. Inde nascuntur cupido, luxus, poesis.
Vita non sit inanis viatoribus, si nituntur. Si quis petit quod fieri non potest, semper, laete, petit.
no subject
Date: 21 August 2008 03:56 pm (UTC)From: (Anonymous)no subject
Date: 21 August 2008 03:57 pm (UTC)From:no subject
Date: 22 August 2008 06:55 am (UTC)From: