Scribere amo. Nec transcribere. Calamus non silet ; paginae xv in pugillaribus quiescunt ineditae. Eos locos foras mittere dubito, metuo ne nimium patefaciant. Hem, metum stolidum ! Nemo, quem offendant, legere possit, nec sollicitates inibi caecas inveniat. Amici, nisi eorum mentionem nominatim facio, nesciunt me eos attingere. Aliquando verba circum nomen interpretari conantur ; errores amiciter rideo. Nec amasia nec uxor latine intellegit. Quondam illarum inscientiam ploravi, nunc me puto ea beatiorem, quem temerius vitam enarrare. Videlicet mentior, quod multa intima etiam occulto. Sed et opuscula de hilis et sententias vagas, quibus iv paginas Lutetiae vespere otioso exscripsi, quae neminem lacessant, aeque arcana manent. Ne peregrinationem quidem narravi : praetermissio mihi insolitissima.
Verumtamen nunc omnia mutantur : Mel ad scholam reveniet, habet Ruth et mox habebo ego novum laborem. Haec mutationes minores maioresque augent, quibus vitam ingravant. Sed calamo non decet : cottidiana praetermitto.
His dictis weekend postremum describere in animo habeo. Non erat insolitum, sed ad memoriam res gestas parvulas conservem. Rationes habeo, scilicet indictas.
Vespere die Veneris domi mansimus. Programmata e serie Babylon V spectavimus, quod Ruth perpauca spectavit. Conamur non nimis dicere, ne secreta nec argumenta casu retegamus. Infeliciter difficile est, sed nihil magni momenti elapsum'st.
Die Saturni studebamus, Ruth rebus oeconomicis, Mel bibliothecis, ego graecitati. Nocte ad tabernam nocturnam ivimus. Dum puellae sese vestiebant, disci Reading Greek locos graecos ad versus Iliadis in reti a Stanley lombardo recitatos comparabam, ut me tandem ex atrio trahere deberent. Aestuosa erat nox, sed in mensa in tenebris frigidulis sedebamus. Potationem colloquia stupra solita gerebamus.
Die Solis bibliogothis aderamus. Perfatigati eramus et crapulosi, sed sermonem bonum de libro Impératrice Shan Sa (et de historia serica) egimus. Deinde domum serpsimus. Necem in DVD e serie Inspector Morse spectavimus, quod vespere die Solis mors optimatum in televisorio, ut iocamur, semper nobis placet.
Omnia mutantur, τὰ νῦν δὴ πάντα ῥεῖ, et cladem imminentem immanemque metuo. Itaque haec bona simplicia expingo, ut memoria beatitudinis teneam.

no subject
Date: 4 September 2008 08:36 am (UTC)From:(S)