Est in officina nauclerus vetus, qui iurisconsultos de re marina admonet adiuvatque. Praeter officinam suam, cellam chartis navalibus instrumentisque plenam habet ad navigationes computandas, quod nonnumquam naves in portubus damno comprehendi debent. Scit ille leges maris, ut iurisconsulti leges sciunt hominis.

Atque ego laboris causa cottidie acta diurna navalia lego, ut advocatis locos notandos distribuam. Ad societates mercatorias et naves onerarias pertinent, ad leges et portus et navalia, et aliquando enim ad piratas attinent. Mercatura mihi non placet, sed mare semper inlicit. Vita nautae, hodierna praecipue, haudquaquam me decet nec convenit. Nihilominus iamiam me sentio in loco aeque incommodo desudere : somnio igitur enavigem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit