Utopiae librum Thomae Mori iamiam
bibliogothi legimus, et ut solemus in taberna disceptavimus. Primum utopiam Mori, deinde utopias alias tractavimus. Non solum ego sed etiam Paula Reipublicae exemplar Platonis attulerat. Sermo saepe ad dystopias vertebat, de quibus enim legere malumus. Porro (ut consentiebamus) utopia quaevis nemini nisi auctori suo profecto bona et commoda videtur, et maximae earum partis partis lectorem piget. Quid, nobis inquimus, tali in utopia faciamus ? quid iucundum, quid novum quid gratum nobis adsit ? Nemo nostro e numero est quin taedium aut incommoditatem videat. Et in caelo christianorum, sc. illud caelum caeli apud Augustinum illum, idem rogemus : quid faciamus ? Intueri os Dei eumque laudare ad aeternum nequaquam beatitudo, sed immo poena videtur. Novitatis egestas cruciat, quo laetitiam frangit nec miseros liberat. Dolores igitur quosdam requirimus ne omnia fiant arida insalsa vapida.
![[livejournal.com profile]](https://www.dreamwidth.org/img/external/lj-community.gif)
Utopia
Date: 15 January 2009 12:52 pm (UTC)From: (Anonymous)Dolores quasdam seu dolores quosdam?
Re: Utopia
Date: 15 January 2009 07:00 pm (UTC)From:no subject
Date: 7 February 2009 05:17 pm (UTC)From: (Anonymous)tibi non consentio. Si enim summum bonum et summa laetitia hominum laudare Deum est qui fons entis dicitur (praesertim ut Sanctus Thomas dixit), scilicet novitatis egestas in caelo christianorum non erit. Si autem Deus bonum minus quam aliud sit, ita caelum poena vera quoque sit. Ergo dubium manet.