Denique noctu domo afuimus. Coetum humanum paene obliti eramus cum tam diligenter scholae tractatulua scriberet Mel. Egomet quouqe varia animadvertebam. Multas schedas scriptura graeca implevi, alias exercitationum e libro Ἑρμαίου, alias verborum meorum, sed et haec nonnumquam seposui ut versus latine componere nitebar. Coeptum quoque novum appetivi. Scripturas veteres maxima cum cura lego ut stylo rubro emenderem. Paginas x lente correxi, sive oimoi fucavi. Atque semper ideas parvulas in pugillaribus exscribebam quae animum ubique a coeptis recentibus distraherent. Hem, melius diluvium aententiarum quam egestas. Diligentiam autem requiro, finire quodvis nec huc illuc saltare debeo.
Sed digredior. Heri vespere in via Oxford cum
evilbarbastelle convenimus ut in taberna propinqua, cui nominis non memini, biberemus. Nuper eam quater invisere conati sumus sed Parcae semper obsteterunt. Siverunt tandem potationem. Insolite vinum domesticum (ut dicitur) erat non solum italicum (nec, phy,australicum) se etiam valde potabilem. Lagoenas igitur ii consumpsimus, nisi Mel quae cerevisiam acerbam anteponit. Res graves haudquaquam colloquium appropinquavit sed iucundissimum agebamus noctem.
Sed digredior. Heri vespere in via Oxford cum