Vero non me taedet vitae, immo plerumque, attamen diu deerat delectatio. Paucas horas fugaces quaque hebdomade vivo, reliquam dierum partem officiis oneratus sicut umbra hebeta labores inutiles gero, nec cogitare nec loqui possim nisi quis me stridentem evocat : solum humane loquar si libamentum accepero.

Amica nuper quaedam mecum de scriptione in interreti praecipue locuta'st. Dixit se de omnibus etsi cottidianis et iniucundis scribere ut eventorum sibi vitae memor sit. Responsi me querellas meas respuere, nec paucos post annos, immo umquam, iterum lecturum velle. Amica alia mecum in taberna nocturna de scriptura locuta'st, quod conscriptionem latinum incipit. Dixit illa se nihil nisi locos tristes misere scribere. Nequaquam, ait, ut tu, qui de madidis et moechis et medicaminibus historias narras. Nunc autem, inquam, haec nuper deficiunt ut calamo meo nullum scriptum oriatur quin miserum sit. Nam est mihi egestas ingens, cui nomen agnosco, quem foris nominare recuso.

Dum maestitia vitam suffudit, tum calamus quoque maeritur. Aut sileo igitur aut queror ; ita odium silentii taedium querellarum vicit. Camenas exsecror ne concinnitatis careat scriptura. Si querar, saltem pulchre querar.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit