Quousque tandem abutar, O iecur, patientia tua? Pro certo non in animo istum furorem habebam, nec talem ad finem audacia effrenata iactabam.
Vere sub Sole diem Saturni occupatissime egimus. Nam, aegrotat felis, ut totam paene noctem cum eo vigilavissemus et sero denique domo discederemus. Arcas primum promittas tulimus apud
myriadofsins quae mox in urbe migrabit. Optima hospita, nobis poculis benignis refovit ; atque labore siccatus ne vinum quidem etsi large prolatum accepi. Anteaquam ad caffeum litterarum profecti sumus.
sahra_patroness e Philadelphia (e hac sc. in Iordane) revenerat ; quam longe nobis afuit ut multa enim et gravia tractanda essent. Obdurat autem et valebit -- foris plura dicere nego. In caffeo caffeamque theamque bibimus. Duobus itaque coetubus sine poculo tibi inimico tum adfui.
Cupio, o iecur, me esse clementem, cupio in tantis conviviorum periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Posteaquam domum revenimus, cito cenavimus ut ad
short_mortae convivium in taberna Shaftesbury, quod mox ad Australiam reveniet. Credebam, sperebam enim, me non nimis cerevisiam bibere posse ; attamen calor obsidebat tabernam ingens et magna turba amicorum bonos animos evocabat. Sed duobus praeterea conviviis adire debebam. Parva igitur manus discessit Big Red petitum.
In Big Red dies natalis
noondaydemonis celebrabatur. Intellegis inibi cerevisiae necessitatem. Quam musicae repercussum ! Si quis super CCR audi vult, clamare debet. Ita cerevisia fauces madescere necessest. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa tum adductus sum ut facerem. Iterum atque iterum manus gothorum e convivio in convivium vagabantur. Madidi discessimus ad Caledonian Road.
Domi Faith diem natalem celebrabat. Etenim quid est, o iecur, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata domus parietibus continere voces potorum potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Aderant cerevisiae anglicae, vischium kentuckianum, tequila mexicana, vinum cyprium. Mane die Solis e convivio profecti sumus, ut in atrio
gypsey_mission dormiremus, quod longe cubile nostro aberamus.
Hora paene vii domum revenimus. Quid est, iecur? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? Sic habebas, sic semper habebis ! Ut saepe homines aegri crapula gravi cum aestu febrique iactantur, si pizzam calidam ederunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in toto corpore, relevatus istius poena vehementius reliquis membris ingravescet. Itaque diem sopore et discos Doctor Who spectando sumpsimus.
Si vales, valeo.
Vere sub Sole diem Saturni occupatissime egimus. Nam, aegrotat felis, ut totam paene noctem cum eo vigilavissemus et sero denique domo discederemus. Arcas primum promittas tulimus apud
Cupio, o iecur, me esse clementem, cupio in tantis conviviorum periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Posteaquam domum revenimus, cito cenavimus ut ad
In Big Red dies natalis
Domi Faith diem natalem celebrabat. Etenim quid est, o iecur, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata domus parietibus continere voces potorum potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Aderant cerevisiae anglicae, vischium kentuckianum, tequila mexicana, vinum cyprium. Mane die Solis e convivio profecti sumus, ut in atrio
Hora paene vii domum revenimus. Quid est, iecur? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? Sic habebas, sic semper habebis ! Ut saepe homines aegri crapula gravi cum aestu febrique iactantur, si pizzam calidam ederunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in toto corpore, relevatus istius poena vehementius reliquis membris ingravescet. Itaque diem sopore et discos Doctor Who spectando sumpsimus.
Si vales, valeo.
no subject
Date: 14 October 2009 05:53 am (UTC)From:no subject
Date: 14 October 2009 08:11 am (UTC)From:I hope I didn't rant too much at your budding classicist friend. Cheap beer + discussion of greek theatre = ...
no subject
Date: 17 October 2009 05:56 pm (UTC)From: