Die Iovis Faith et Andru nobiscum in Museo Britannico convenerunt ut exhibitionem de Moctezuma, rege mexicarum inviseremus. Nam, melior erat exhibitioni de Hadriano, sed eheu non valde placebat.Pulchra aderant toreumata et annuli et personae et codices et sculpturae, aberat tamen historia. Nisi de sacrificiis vel invasione hispanorum, pauca dicta sunt. Quid de scholis ? (et pueri et puellae omnes in scholis discebant), quid de agricultura ? (magnopere tum superior quam agricultura europeanorum), quid de legibus ? (multas curias habebant), quid enim de inferis ? (religio non solum sacrificiis consitit). Feliciter Faith, vere prognata e gente mexica (nulla per eam gutta sanguis europei fluit) , proavis suis studebat, ut nos de magnis et minmis doceret. Cum, e.g. (et mihi dilectissima nota), toreumata monstri Ahuizotl nomine admirati essemus, nobis dixit matres hodiernae etiam cum eo infantes improbos terrere : nisi melius se gesserint, ahuitzotl eos in aquam trahent..

