Heri nox historiis larvarum dedita Spectres at the feast nomine in summo tabulato tabernae Dirty Dick's (quae a larva Mabel nomine obsessa esse dicitur) apud Bishopsgate acta est. Oratores oratricesque e cella in cellam ambulabant, fabellas et novas et classicas declamantes. Atque duo aderant qui carmina cantabant. Idonea convocationis erat taberna, etsi frequentior et calida. Dilectissima fabella, cui tituli oblitus sum, de pollice secta et gemella parasita, a gothica quadam peregregie lecat'st. In mensa cum ignotis casu sedimus, qui prope nos in Archway habitant ; de libraria Treadwells et libris horroriferis collocuti sumus, et eis Nunkie Theatre Company commendavimus. Quaestiuncula de lemuribus vicimus ut praedam ecferremus : libros VI de larvis, vampiris &c. Cum domum petissemus, nebulosae erant viae, ut aedes longinquas aegre per caligonem videre possemus. Aër erat tranquillus, gravis, umidus. Incertae sub arboribus umbrae saltabant dum lampades marcescebant. Fovet Londinium manes.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit