Die Saturni ad arcem Alexandra Palace nomine iter fecimus. Pars itineris prima in London Loop tramitibus fuit donec viciniam Highgate attigimus. E silva in viam urbanam discedentes librarias vidimus statimque invisere constituimus. Codices ii veteres Bibliothecae Apollodori mihimet, Melli libros ii, unum de Doctor Who, alterum a Thomas Hardy scriptum emimus. Parvo in caffeo prandimus deinde per suburbium ad arcis collem progressi sumus. In summo colle stat regia, moles marcescentis gloriae.

---
Die solis in vicinia Tufnell Park ad macellam diurnam Gothic Bring-n-buy ivimus. Omnes paene e numero nostro aderant. Colloquiorum magis quam emptionis causa per exedram errabamus. Liana igitur et Becky et Valeria et Emma et Cecile et Nadia (cuius corsettum Mel emit) et Simon et Flavius &c &c nobiscum garriebant. Plures videlicet amicos quam in taberna nocturna videre solemus. Vespere in caffeo litterarum studuimus. Dum domum revenientes tabernam quandam apud Archway praeteribamus, Becky et Rob fenestram pulsant, ut horam iucundam cum eis cerevisiisque moraremur.
Nocte veterem pelliculam horroris White Zombie in qua Bela Lugosi partes venefici mali actus't, spectavimus. Unam mearum dilectissimarum est ; cinematographia est haud raro pulchra (similis expressionismo germanico) et zombi eius e mythis haitianis nec hollywoodensibus oriuntur. Si quis librum The Serpent and the Rainbow (nec verumtamen pelliculam !) amat, sine dubio ei suadeo ut White Zombie spectet.