Aetas aurea abest, si umquam quidem extitisset, ut umbras magnificentiae captemus. Respicimus per saecla quae nisi in mente transire nequimus. O utinam adfuissem, nobismet inquimus, o utinam has vias secutus essem. Antiquitatem qui amat vero nimis aestimat, sed et distantia et desiderium sinunt somnia luculenta oriri. Vero haec fingimus, si possimus, cottidiana fugentes ; dolis dulcibus decipimur.
Procul mundo spatium parvum creamus quo fruamur. In cella igitur parva bibliothecis cincta vinum sanguineum bibens librum de magia legi. Nam erat in mundo hodierno, nec antiqua. Eram in vicinia Archway, nec Toletii. Vinum venerat ex Australia, nec Gallia, et e poculo caffeae bibebam. Librum erat impressum nec manu scriptum. Nihilominus, sicut hac in urbe magiae praeclara, arabs mihi librum dederat.