Vespere die Veneris in taberna Big Red, Mel potatione solita diem natalis celebravit. Attamen ipsa temeta evitabat quod pridie scelestae quaedam ei ad cerevisiae pocula viii pellexerant ut vigilia tertia domum madefacta reveniret. Senescimus nec adolescimus. (Immo vero etiam xxvi annos habere videtur.)

Primum [livejournal.com profile] indigo_violet et [livejournal.com profile] bootpunk advenerunt et paulo postea [livejournal.com profile] gypseymission cum amico non gothicum sed qui « gentem atram amat », [livejournal.com profile] sahra_patroness, Faith, Andreu, Oliver et denique [livejournal.com profile] evilbarbastelle. Multa nocte domum nobiscum Oliverum et Emmam duximus quo in atrio colloqui noctis perficimus. Vobiscum noctem agere gaudeo, inquit Oliver, quippe si de philosophia naturali loquor, auscultate ! amici mei numquam volunt talia audire. Discedit ut Londiunium orientale revenerit, sed Emma iterum mansit ne flumen transire deberet.

Maiorem diei Saturni partem iterum in atrio cum Emma garriebamus. Post illius discessum in Crouch End progressi sumus quo (haud mirum) librarias investigaremur.

Die Solis mane apud Russel Square lingua graeca sericaque singuli studuimus. Fortuna tum nos fovebat, quod in caffeo jazz optimum canebatur. Post meridiem in taberna [livejournal.com profile] webcowgirl invisimus ut librum Cold Comfort Farm disceptaremus.

Denique ex hibernaculis exsistimus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit