Nuper de lyceo* crebriter cogitabam. Quam insolite ! hae sententiae perraro in animi latibulis errant. Immo, amica inscite mihi commonefecit ; quod, ut scripsit, diei natalis causa amicae veteres, singulae annos XL natae, quae ab lyceo separatim vivabant convenerunt. Una fratrem nunc actorem praeclarum habet, duae (ut dixit) nequaquam mutaverunt, una pulchritudine floruit. Seipsam agnovit non multum mutavisse : etiam gothica purpureis cum crinibus. Narratione lecta subito memini me abhinc XX annos e lyceo discedisse. Vere,

     Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis,
          et fugiunt freno non remorante dies. (Ov. Fasti VI.771-2)

At lycei memini etsi mentionem numquam facio. Quid autem dicendum'st ? Non respicio ut gloriam praeteritam gaudeam -- afuit gloria, afuit quidem gaudium. Nec mala puerillia respicio. Tum magnopere levissima sensimus. Tum absurdis obluctati sumus. Tum omnia putavimus magni momenti**. Optimi, ait vulgus, sint hi vitae anni -- mendacium aut vana spes. Nam post fugam vita vera agebatur. heu &c &c &c... desino ne tritiora magis conteram.

Nunc istud tempus animadverto, quod hoc anno classis XX post annos conveniet. Non adero : exsul laetus malo longinquitate frui. Ibi haud multos habui amicos, pauci praecipue mea in classe. Carcer liberos non tenet ; cum abscessissem curare desii. Denique epistolae rarae evanuerunt ut silentium vincula postrema ruperet. Nunc sodales annosque considero. Quid faciebant condiscipuli ? Qui misero in oppido manserunt ? Qui effugerunt ? Vero non interest sed me curiosulum confiteor.



---

* = lycée, highschool &c.
** scilicet clades interdum patiebamur et graves, sed plerumque magnitudo exaggeraretur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit