vel Quot amicos amo
  vel Ecce neologismi!


Prima die Iovis quique mensis Pho Bang est Re-Bar: punki, reginae, cinaedi et alii scelerati conveniunt ad spectacula dragia spectandum, greges audiendum, saltandum, et nimis bibendum. Heri praecipue nox fuit bona et magnum gaudium habui.

Ursula et Jackie spectacula mirabilia flagitiosaque dederunt. Spectaculis confectis, vas adipis (Crisconis) in scaena relictum est. Noli rogare; tibi dixi spectacula fuisse flagitiosa.

Post spectacula diu exspectavimus dum grex scaenam statuit. Plerumque gregem qui lente parat indignamini, quod postea satis tempus saltandi non vacat. Grex optimus esse debet si tanto vitio veniam demus. Sed heri dum paravit, DJ cecinit et omnes laete saltaverunt. Deinde tamen grex cecinit, et, mirabile dictu, vere probissimus fuit.

The Briefs se appellatur grex. Grex punkus est classicus; credo illos solum III chordas scire. Has autem chordas perite canunt clare celeriterque. Numquam salto nisi dum DJ canit; carminibus notis saltere malo. Sed adeo proba fuit musica illorum ut facere non potuerim quin saltaverim.

Bassista, vir simile cum coma meae, inter carmina adipem iacere in spectatores coepit. Telum Crisconis me in umerum icit.

Amici mei semper, videtur, foveam moshandi initiant. Quare alii numquam, et amici mei semper instimulatores sint, nescio; sed eos hac de causa valde amo. Sic moshavimus donec grex desinit, et hodie crapulas et contusiones habemus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit