Apud eos patrueles iudaeos visitavi. Diem una cum patruele agebam – puella xx annos nata, rava cum cute, aurea cum coma. Filia erat patruelis Arnoldi, orthodoxi, sed ipsa vix religionem colebat. Pictrix erat ut de arte longe et profunde loqueremur. Etsi non religiosa, ritus et sacramenta vitam propter leges patris domesticas regebat. Cum cenam paravisset, cucinam rite purgavit. Ego adiuvare conatus sum, sed inscitus nimium praeceptorum sacrum quoddam violavi. Sed et errores eam celavi ne tranquillitati domesticae nocerem, quod homines, nec D--m, curabam. Spatium muris chartae durae, qui solum ad genua oriuntur, praecinctas erat coram atrio : in eo scobem spargere debuit quisdam homo antequam in atrium transire coepit, sed vas scobis inter muros deponere nefas esset. Cum amitina rogavisset nonne huius meminissem, propere vas movi et adfirmavi.

Tandem revenit Arnoldus iunioribus cum liberis. His aegritudinis sui commonefecit, confestimque in atrio humi sub lodice iacuit.

Ea massam virgulis plasticis factam in cucina lavabat, dein virgulas nonnullas ex ea carpsit, mihique dedit ut eis sculpturam facerem. Abii.

Atque eram legionarius romanus. Ardebat sol dum in collibus herbosis errabam. Procul in collibus et agris agricolas militesque singulos videbam. Furtim castra petiebam : virgulas plasticas sub chlamide celabam quod imperator nos artes omnes nisi militares colere non velleret.

Nox erat et per domos agricolarum conrepebam. Per ianuas vitreas in agros hortosque silente errabam.

Mane in mensa lignea, quibusdam in hortis publicis sub arboribus cum Iasone de arte colloquebar. Librum magnum -- grimorium falsum – scribendumque faciendumque in animo habebam, quem ei exposui. Vetus videre debet, inquam, cum aqua paginas maculare volo ut antiquitatem fingam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit