Dum in libraria errabam, subito colloquii cum discipula memini, quod librum veterem et bellum de arte florentina vidi, quem tactu et visu adamavi sed in theca reliqui quoniam vero de historia artis lectio vix mihi placet. Vinculum enim tenuissimum : elaboro.

Hebdomades abhinc duas discipula in caffeum turbulenter advenit et pugilares vacuos ostendens mihi eventa nonnulla narrabat ut quamobrem se exercitationes ne coepisse quidem explicaret.

—Patronae, inquit quasi furenter, nuper dixi me memet e finestra proicere velle, nempe nimis sum dedita ut non iam hora vacet, attamen nova coepta non possim recusare. Et labor et lingua et discipuli et filiorum difficultates et saltationis classis minantur : quid enim operae pretium’st ! Non sum parata esse adulta ! Quomodo possim sat tempur invenire ?

Illa enim viginti annos anteaquam me nata’st, ex stirpe optimatum genita : vox et vestimenta et nonnumquam mos sic ostendant – sed et suos inter amicos solutissima est : ungues e.g. versicolores pinguit. Olim eius amico quodam obviam ii, cano sene togatoque, qui me despexit velut vellet dicere num istum tibi magistrum latinae posse ? Hem, digredior.

Nam in caffeo orationem turbulentuam recitavit. Deinde egomet orationem sumpsi. De schola praecipue disserui, quoniam prima a die quo collegio afueram usque ad dies hodiernos dicebam me ad academiam revenire velle. Cui autem studeam ? Unam rem solam eligere nequeo, quippe desideria ingeniis non conveniunt. Poesin e.g. Propertii Ovidii Sapphus Archilochi praecipue amo. Legere amo et in taberna cum amicis disceptare, et aliquando recitare vel recitari audire. Sed exegesin de poesi non placet. De re metrica immo libenter libros lego ; sed explicationem vel enodationem sententiarum arceo. Animam habeo : motus eius, si carmine incita, ipse cognosco. Non debeo imperari quomodo sentienda sit. Iudicium litterarum in genere respuo ; si critico consentio solum me taedet, si dissentio stomachor.

Porro, nisi amicorum, opiniones de litteris mihi nihil significant. Immo vero pauci sunt auctores quorum iudicium de litteris lego -- tot pauci enim ut praeter Longinum neminem hoc momento recorder. Item cum philosophia : Platona e.g. legere vel cum amicis enim disputare amo sed libros de Platone pati nolim.Hoc mihi ad moram attinet : quod nescio quid in schola tractaturum esse. Malo legere quam explicare, scribere quam mei quam alii sententias. Scio me studia aliorum colere debere, magistrum (verum) igitur fieri. Linguam ipsam docere me oportet. Quidni audeam... Inter ignaviam et inconstantiam ego.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit