Vespere die Veneris cum Melle patruelibusque eius II (
lolivers et Danielle) in hortis publicis Hyde Park conveni. Dani ibi amicum, quem ex interrete propter studium ad cosplay novit, in hortis invenire constituit. In herbis igitur haud procul stagno sedebamus dum sescenties per telephonum mobile eum ad nos dirigere conabatur. Re vera Oliver primum eum conspexit, etsi ne nomen quidem huius noverat. Quod nomen etiam nemo e nobis praeter Dani novit, quoniam, cur nescimus, nobis dicere recusabat. Neque umquam dixit quamobrem sese tum e Coventry ad Essex iter facere, nisi « cibi causa gratuiti ».
Interea helicopterum hortos circumvehebatur. Sirenas (ut dicuntur) curruum vigilumque paramedicorumque audimus, deinde multi currus trans viam celeriter vecti sunt. Mox turba iuvenum ab iis cucurrit. Horam spectabamus vigiles et turbam et manus parvas persequi, sed non intelleximus ; nullum facinus vidimus, solum risus et iucunditatem. Prope nos venerunt nonnulli e turba, nec ullo modo vexaverunt.
Acta diurna postea mysterium enodavit :
http://news.bbc.co.uk/1/hi/england/london/10245150.stm
http://news.bbc.co.uk/1/hi/england/london/10243607.stm
http://www.youtube.com/watch?v=x2JRNLAaUU0
Ut videtur, vigiles enim gentibus africanis in hortis ludere interdicunt.
---
Die Saturni ad Greenwich ivimus ut cum
noondaydemon planetarium viseremus. De mundo violento peliculam a Patrick Stewart narratam spectavimus. Supernovas, conflictiones galaxium, planetas ictibus asteroidorum mutatas, eruptiones radiorum-γ et cava atra tractabat. Quam periculosus est mundus, etsi verisimiliter spatio vitae humanae nihil de coelo terram laedet.
Noctu cum
evilbarbastelle in Big Red convenimus ut ad Dead and Buried iremus. Procul dubio dilectissima nobis nox ex omnibus tabernis nocturnis, qua opinione Emma quoque sibi persuadet. Non solum loco, qui antrum vespertillonum sapit, sed etiam musica alias praestat. Praeterea, omnium bellisimae, Mel inquit, puellae deathrockenses.
---
Die Solis ad Crouch End revenimus librum petitum, quem in libraria videram sed non emi, quod omnes loci latini graecique anglice redditi sunt. Sed criticis lectis Night's Black Agents constitui emere, ut saltem bibliographiam locos classicos despoliarem.
![[livejournal.com profile]](https://www.dreamwidth.org/img/external/lj-userinfo.gif)