Cur hanc ad villam me duxisti, o amice ? Omnes inibi e cellula in cellulam erramus. Quid exspectamus ? Nescio quid sit agendum, siquidem hic quicquid debemus. Nescio enim qui omnes sint ; alieni pleruque sumus nec alius alio libenter loquitur. In bibliotheca autem advena mihi obviam it, comiterque salutat. Discipulus est germanus ; ei manus libris oneratae, qui semper videntur humum lapsuros. De gentibus et rebus publicis colloquimur, donec fugit ut libris studeat.

Ab atrio vagabar viciniam silvestrem exploratum. Antiqua est silva, profunda spissa et tenebrosa. Consilio explorandi intellecto me iussisti revenire.

—Est, inquis, puella cui te mandare velim ; bene novit silvam. Credo eam ti placituram.

Tu ei appropinquas, in aure sussuras. Nobis conlatis tacite elaberis.

E lectulo operose oritur, quod clauda ; cum baculo plumbi albi ambulat. Sed valida videtur, etsi exilis. Flavi crines solute ad umeros defluunt, solum ei ornamentum ; nudo pede stat, atram et simplicem gerit stolam. Artificium spernens bella est secundum naturam. Sapientia ex oculis radiatur.

—Amicus, inquit, dixit nos adamaturos. Eia, probemus. Sequere !

Per villam investigamus ut alios reperiamus. Et te et discipulum et duos ignotos colligimus.

—Explorare, inquit, volumus omnes. Eamus enim.

Itaque in nemus proficiscimur. Tu cum germano de bellis et pace sermocinaris. Ignoti flores animadvertunt. Mox vobis relictis puella me procerius proceriusque in silvam ducit. Arbores spissiores, rubeta densiora, lux debilior fiunt. A tramite torto invia est silva. Via in caverna ligneam nos dirigit, quo puella magnam mih ostendat portam ossibus humanis contextam. Calvaria de summo oculis inanibus nos intuebatur.

—Clavem, inquit, habeo.
(deleted comment)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit