Si quis thesauros linguae latinae vel graecae (sc. antiquae) librosque grammaticae hispanicos (et nunc in Hispania vendabiles) commendare potest, commentariolum, quaeso, hic inscribe. Amabo te.
Libri grammatici linguae Latinae Graecaeque ab Hispanis auctoribus confecti aut ex linguis peregrinis Hispanice interpretati multi sunt, sed compertum non habeo utrum omnes uendibiles nunc temporis sint, plerique ita uero. Thesauri autem Hispanici perpauci nobis. En tibi nonnulli hoc in nexu (http://codex-excerptorius.blogspot.com/2010/08/de-grammaticis-libris-ac-thesauris.html).

De libris commendabilioribus, quid dicam nescio, quoniam res pendet ex aetate discipulorum et ex annis incumbentibus in studia linguae Graecae Latinaeque. Internautam aliquo modo me adiuturam esse spero. Vale.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit