Die Saturni Cantabrigium iimus ut Aeschyli fabulam Agamemnona spectaremus... Graece ! Mane in loco S. Pancradis cum
wildbadger et Andrew convenimus. Caffea inibi reperta ferrovia Cantabrigium vecti sumus. Ante meridiem advenimus -- de industria enim -- quod prandere quaddam in taberna consilium feceramus.
Attamen de fabula loquar. Quoniam velim, sed... nescio quid dicam. Mirum erat, paene ineffabile. Certe elegantior quam fabulis graecis apud King's agebatur, et actores peritiores. Haud dico autem utram meliorem. Quomodo describam ? quomodo explicem ? Imperitus sum criticus. In ephemeride de theatro quidem
webcowgirlae intuitus sum ut exemplar sequebar, sed re vera nequeo.
Non omnia chori cantica me placebant, praecipue cum verba non intellegere possem. Nec pantsuit Clytaemnestrae amabam, sed regina superba ac insidiosa gestu dictuque ostendebatur. Bene galeatus Agamemnon apte saeviebat. Keryx, confiteor, adorabilis erat et quam iuvenis puella ; fortasse bello Troiano exardescenti novem habuit annos. Cassandra, haud mirum ! toti fabulae praeerat. Furiens, fortiter et perpulchre canebat, vaticinatione scaenam discurrebat. Vehementer animas omnium commotuit canens :
ἰὼ πόνοι πόνοι πόλεος ὀλομένας τὸ πᾶν.
ἰὼ πρόπυργοι θυσίαι πατρὸς
πολυκανεῖς βοτῶν ποιονόμων: ἄκος δ᾽
οὐδὲν ἐπήρκεσαν
τὸ μὴ πόλιν μὲν ὥσπερ οὖν ἔχει παθεῖν.
ἐγὼ δὲ θερμόνους τάχ᾽ ἐν πέδῳ βαλῶ.
(Aesch. Ag. 1167-1172)