Die Saturni ad Walthamstow iimus ut cum [livejournal.com profile] noondaydemon museum William Morris inviseremus. Longe enim iterum adire volebam ut codices ornatissimos a Morris factos intuerer, quod, etsi per memoriam photographasque eis studere possim, melius sit videre in situ ; multos quidem menses vix glutinatorem me sentiebam, sed visitum (ut speravi) desiderium refovit.

Post museum Tina nos apud se adduxit ut cenam pararet. Bona est coqua ! Quam bene et quam comiter cenavimus. Postea, cibo saturi ad soporem paene, ferrovia ad Holloway vecti sumus tabernam Big Red petitum, quo cum [livejournal.com profile] sahra_patroness, Jeff, [livejournal.com profile] indigo_violet, Sascha et alios conveniremus. Narrem si narrare possim, sed quid ennarabile ? Colloquebamur et graviter et leniter, nec immoderate nec minute potabamus. Bona erat nox, attamen (vel propterea) nihil praeter solita accidit, solum tranquilla nox inter amicos agebatur. Nonne hoc summum bonum ?

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit