Heri in theatro Roundhouse (in vicinia Camden) fabulam Iulii Caesaris Shakespearensem ab RSC actam spectavimus. Rotundum est aedificium, ut nomen ostentat, et in ala a dextra scaenae sedebamus, quis locus forte voluptatem mihi amplicifabat. Vero fabulam dico bonam fuisse, et actores mimasque omnes peritos et inadfectatos. Habitus erant sat romani nisi exacte antiqui ; gladios autem veros verberabant. Musicae varias tubas et cornua canebant, quorum nonnulli modo antiquo facti erant. Quam delectationem !
In principio athletae ii violenter luctabantur. Deinde Lupercalia ; luperci semi-nudi et pelles luporum (eheu, nec caprorum) feminas sequebantur amentisque flagellabant. In intermissione Mel mihi confessa'st se proper hoc metuisse ne nimis avant-garde esset. Responsi hoc, quod romanum, immo me valde placuisse.
Scaena ipsa erat vacua ; aliquando supellex prolata'st. Notabiliter ac insigniter scaena rosis (vere frustis papyri) vel fuma implebatur. Post scaenam vela lintea, inter quibus actores inibant exibantquae, pendebant, quae vertebant ad murum formandum. Super vela erat scrinium in quo pelliculae totam per fabulam ostendebantur, atque aliae nonnumquam in muro velarum. Dum turbam in foro vel aciem militum simulabant, non curabam. Attamen cum Brutus et Marcus Antonius in foro orationes darent, imagines Romae flammantis ineptae et insulsuae videbantur. Et in fine, cum M Antonius sermonem super Bruti cadaver haberet, imago Napoleonis solum perplexata'st. Hic avantgardismus verus nocebat. Fortunate meo de sedile, plerumque si actores intuebar, scrinium non videbam.
Nolim autem queri. Hanc fabulam in scaena spectare quam longe desiderabam, et optime acta'st.
http://www.rsc.org.uk/whats-on/julius-caesar/