Puerum parentes semper me hortabantur. Si quicquid in vita tua vis, inquiebant, potes facere. Inopinanter mentiebantur. Cum dicebam me quid in animo habere, vel consilium quoddam fecisse, vel quicquid desiderare, responsum eorum erat semper incredulum : cur hoc ? hoc non amas !
Didici igitur desideria celare, sed et aeque parvitate desideriis nonnumqam moderari -- illud de industria, hoc eheu inscienter.
Olim -- nuperrime in lyceo factus sum discipulus -- dum quodam die Saturni laophoro in centrum Seattli vehebar, de classis linguae francogallicae cogitabam. Librum in manu sepositum spectantem desiderium me cepit : quondam, mihimet inquii, in laophoro librum francogallicum legere potero. Optimum consilium hoc putavi, ad quod adniti statim constitui.
Hodie istius consilii memineram. In ferrovia hypogaea, Londinii -- nova enim in patria -- librum graecum legebam, ex editionibus Budé cum traductione francogallica adversus qua utebar in loco thesauri verborum cum locum non funditus intellexissem.
Et je vous le raconte, ô chers lecteurs, ô chères lectrices, dans une langue tout autre !