Scalas concreti sordidas rubiginosis cum catenis in loco cancellorum descendimus, grex amicorum furtim e schola effugentes. Leniter proficiscebamur, ne gradus reboarent et nos proderent.

Sub divo parumper errabamus, ullo sine consilio nisi die libertatis frueremur. In viis domuum hortisque herbosis currebamus ludebamus ridebamus. Crepusculo ad aedificium ignotum advenimus, quod explorare statim cupiimus.

Facile introiimus ut laboratorium permagnum inveniremus. Solum eius concretum nudum, muri quoque concreto facti sed albo pincti, et reti fistularum variarum magnitudinum et eiusdem coloris tegebantur. Vere ingens erat : inibi titanus haud deberet caput inflectere.

Passim per laboratorium sedebant machinae ferreae gigantes, mysteriosae usu, terribiles immanitate. Crepitu gravi cum vaporis stridore resonabant. Coram magnis machinis minores sitae sunt, nonnullae ferreae, rotas, vectes, horologia &c ferentes ad usum honimum. Hae araneiformae machinae quoquomodo illas gubernant.

Greges adulescentulorum alias inter machinas vagabantur. Hic in mensa cerevisias repperiebant, illic in sedilibus corio tectis sedebant vel recumbabant. Nonnulli acroases philosophia naturali auscultabant. Suggestum chalybeum ascendimus ut in hemicirculo sedilum paulisper quiesceremus. Paulo postea alii e nobis abierunt ut cerevisias adipiscerentur, alii ut acroasibus adessent, alii ut cum machinis luderent. Ἑλένη autem nostra, medicamine nimis comeso resurgere non potuit. Quod perparva est, et re vera gracilior, in brachiis eam ferebam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit