Invite obdormio, invite expergiscor. Somnum, istum temporis furem, arceo, usque ad corpus animusque fatigatus resistere recusant. Vero somnia colo, siquidem possum, sed tam raro eorum memini ut vix operae pretium sit. Obdormire videtur mihi vinci. Expergisci haud facilius ! Soporis catenae mentem mebraque religant ne portam corneam temere transeam. Porro omnnes dies non incipiunt eodem modo ; negotium tot tempus furatur quot somnus. Vix insolite profundo de somno officiumve laborve me rapit. Istos non tracto, quod brevitatis causa caligonisque nihil nisi onera dant. Mane autem otiosum, lentulum, quo aut dulciter e somno egressus sum aut non iam adgressus, quo quolibet errare possim -- quamvis rarum sit -- magis quam vesperem aestimo. Cum Aurora per vestigia tenebrarum in terram serpit, pax ineffabilis animam fovet. Atque miranda'st urbs resurgens, et haec tristissima hora quam descripsit illa Cupriae consectatrix. Invisus in turba caeca ambulare queo, aut omnino celare. Dies novus, vita quoque videtur nova ; quovis fieri possit. Tempus extensum et incertum, nebulosa mente denuo omnia contemplor, incognita inexsolubilia ineffabilia facilius appropinquo, intellectum maiorem petitum. Aegre verbis hanc sapientiam dilucescentem in papyrum refero. Tot sententiae fugaces, numina matutina... etsi unam caperem diem cunctum bearet.
Bloga Latina
Ad Montem Heliconium
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
Expand Cut Tags
No cut tags
Page generated 23 February 2026 12:52 pm
Powered by Dreamwidth Studios