Invite obdormio, invite expergiscor. Somnum, istum temporis furem, arceo, usque ad corpus animusque fatigatus resistere recusant. Vero somnia colo, siquidem possum, sed tam raro eorum memini ut vix operae pretium sit. Obdormire videtur mihi vinci. Expergisci haud facilius ! Soporis catenae mentem mebraque religant ne portam corneam temere transeam. Porro omnnes dies non incipiunt eodem modo ; negotium tot tempus furatur quot somnus. Vix insolite profundo de somno officiumve laborve me rapit. Istos non tracto, quod brevitatis causa caligonisque nihil nisi onera dant. Mane autem otiosum, lentulum, quo aut dulciter e somno egressus sum aut non iam adgressus, quo quolibet errare possim -- quamvis rarum sit -- magis quam vesperem aestimo. Cum Aurora per vestigia tenebrarum in terram serpit, pax ineffabilis animam fovet. Atque miranda'st urbs resurgens, et haec tristissima hora quam descripsit illa Cupriae consectatrix. Invisus in turba caeca ambulare queo, aut omnino celare. Dies novus, vita quoque videtur nova ; quovis fieri possit. Tempus extensum et incertum, nebulosa mente denuo omnia contemplor, incognita inexsolubilia ineffabilia facilius appropinquo, intellectum maiorem petitum. Aegre verbis hanc sapientiam dilucescentem in papyrum refero. Tot sententiae fugaces, numina matutina... etsi unam caperem diem cunctum bearet.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit