Utinam vomere desinam. Nausea undecima noctis hora me exsuscitavit et nihil, ne quidem thea, stomachum tranquillare potuit. Vix dormivi maleque.

Mane autem remedium insolens inveni: caffeam, pinguem ac fortem, e prelo 'francogallico.' Caffea est mihi panacea. Nunc intellego quomodo in collegio non mortus sum.

de jentaculo salubri

Date: 29 August 2003 10:58 pm (UTC)From: (Anonymous)
neque interdum nocebit tibi sumere pultem frumentariam aut calidam aut frigidum potius multo cum furfure necnon lacte e faba soja presso. cibus admodum sane lenis sed nihilosecus salubris. ita pastus paulisper me esse monachum existumo.

Date: 30 August 2003 02:32 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Me miseret tui! Gaudeo autem te remedium alicuiusmodi invenire.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit