Mane die Saturni e diaeta discessimus ad negotiolum transigendum. In popina deinde ientavimus, domum revenimus, diaetam purgavimus (quod hospites e Germania et Pannonia, deorum gratia, mox nobiscum demorabuntur). Posteaquam multae etiam horae diurnales nobis manebant. In urbis centrum igitur ferrovia vecti sumus ut in thermopolio linguis graeca sericaque studeremus. Cunctantis aegritudinis causa tranquillam noctem domi egimus. Ordinatro ludebat Mel, opus transcribendi exegi.
Diem Solis apud
evilbarbastellem gessimus. Cum angues eius ludebamus, quos credo eosdem ac feles, quamquam aliter mihi persuadere conata'st : nam omne corpus una movet ut a hominibus cum difficultate teneantur, sunt curiosi vel enim curiosiores, mordunt, cibum tuum cupiunt, longis in crinibus volunt requiescere, soporem et calorem amant, hoover oderint...
Diem Solis apud