Die Saturni horas paucas apud museum Tate Modern gessimus. Numquam hoc museum invisermus, quod ars recens nobis non placent, sed denique rationes nos adire hortatae sunt. Mel nuper artis historiae studet, et mater sua tum invisebat ; debuimus igitur consilium facere quod istam quoquo modo delectaret aut saltem occuparet. Atque, quippe feriae scholasticae agebantur, hoc museum ex omnibus in Urbe a minima infantium turba obsessum est.
Nam, confitiendum'st me non omnia in museo odisse. Nonnullae picturae futuristarum et vorticistarum et cubistarum delectabant, et aeque opera Maximiliani Ernst et Dorotheae Tanning. Plerumque malim artem antiquam (vel neoclassicam) spectare, sed non funditus posteriorem evito.
Hoc dicto, memoria una totum diem in mente volitabant. Olim, decem abhinc annos, cum
feralboy et ego peregrinati essemus, Lutetiae Centrum Pompidou invisimus. Per museum errabamus, ab eisdem (ut nobis videbatur) tribus tritis exemplaribus ubique circumdati. Haud satis artifices operibus museum implebant, nimis eorum imitatores. Quot res, cottidiano ab usu abalienatas, ad muros adfigere necesse sit ? Denique, egestate novitatis stomochatus, propere in pugillare sententiolam exscripsi : l'art est mort. Dum calamum seponebam, amicum furienter in pugillares suos scribentem conspicio. O Michael, inquam, nonne iamiam scripsisti artem mortuam esse ? Adnuit.