Conversationem diu desuevi. Bona erat die Saturni compotatio, praecipue cum amicus perdiu exsul revenisset. Sed a fine mensae numquam motus sum nisi cerevisias novas repertum. Aberant mihi orationes, aberant quoque digressiones permagnae mihi solitae.

Corpus morbo superatum'st, ac cor maestitia. Res gestas scriptione tractandas clam exscribo statimque celo. An mihimet ennarem annon ? Alia patefacere nolo, alia nequeo, sed et silentium opprimit. Iamiam constitueram saepius scribere ; exitio autem obmutesco. In cladem de clade vagor. Quamquam putavi levationem fuisse, fuit solum laxatio brevis.

Credidi iter ad litus me facere. Ii, inquiunt Parcae, in gurgitem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit