Alice nobiscum demorabatur ut natalicium Oliveris adesset. Die Veneris advenit ; vespere in taberna quadam potavimus. Plus de hoc, quod narratiunculum in pugillaribus iam infectum est, alias.
Ut diem natalis celebraret, Oliver gregem amicorum ad sese convocavit. Iussit nos in campo apud Hampstead Heath convenire, quo faciliter ab insula ambulare possumus. Mature igitur domo dicessimus ad iter faciendum. Per Archway, quo macellam et pistrimum turcicum invisimus, deinde per viam Fortress Road nomine ad librariam graecam. Quattuor e libris Xenophontis περὶ Κύρου Ἀναβάσεως emi, exemplaria ad usum discipulorum vetera (quae parvitate facillime in ferrovia subterranea legi possent) : nunc solum primo postremoque egeo.
Ad locum constitutum mox advenimus. Et exspectavimus... et exspectavimus. Louis, frater Oliveris iunior, tandem advenit, ac denique Oliver ipse. Omnes tum advenae erant ex eius familia ; post horam primi inter amicos venire incipiebant. In herbis sedebamus, horas variis de nugis colloquentes. Sero Oliver orationem comoedicum dedit.
Vespere crescente collem ascendimus ut solis occisum tueremur. A summo colle totam Vrbem despectabamus dum flagrabat coelum. Quies in animam, sicut nox in urbem, incidit. Londinium, inquit vox clamans super ventos, amo.
Nocte ad Dead & Buried apud tabernam Horatiam iimus. Utinam frequentius agatur : mora ii mensuum displicet.