Magis scribo, magis ephemeris silet. Fabulam (scilicet oratione soluta) componere mense Novembri, ut credo, coeperam. Studium ei eheu decrevit, ut seponerem. Denique quid in animo caecum maturui, ut facile verba de calamo exundabant. Primum in itinere ad mare hoc animadverti ; vel oppidum vel litus explorabamus, et cum hic illic paucis momentis aut horis demorati essemus, stylo sumpto paginas sine dubio implebam. Etsi in media sententia desii, postea sine mora resumpsi. Attamen post in Vrbem reventum hebdomades iv dilaberentur sivi. Diebus Saturni Solisque, longis in mediis feriis, solus in thermopolio in urbis centro ivi ad fabulam componendam, et iterum perfacile paginas implevi.

Spero me scriptionem primam mox perfecturum ; moram respuere malim, sed et saltem scio me eius non oblitum iri. Vero undecim annos in animo dormiebat. Olim fuit somnium, quod velut pelicula in mente actum'st ; ego funditus, nisi spectator, afui. Memini etiam postero vespere me Michaeli somnium narravisse, cum in via ad convivium apud Mali ambulabamus. Fabulas de larvis disceptabamus. Hortatus est somnium in peliculam veram facerem, et postea -- quodam in thermoplio scilicet -- argumentum exscripsi. Deinde... nihil feci. Utrum argumentum amiserim annon, nescio, sed non refert : numquam oblitus sum.

Scaenam enim et saeculum mutavi ; in loco Seattlei hodierni, nunc Athenis L. Lamia Aeliano Sex. Carminio Veto coss. (a.u.c. DCCCLXIX) agitur. Idem argumentum manet.

Τοσαῦτα δὲ ἔτη ἐκάθευδεν · καιρός ἐστιν τῆς γραφής.
(deleted comment)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit