Sine bullis est aqua tonica, sed neque sat miser neque sat barbarus sum ut sine ea gin nunc bibo. Sum autem ignavior ne in macellum ad novam tonicam emptendi eam. Scribere malo.
Foris vivere, in rete ephemeridem edere, hoc tantum est insolitum, vel insolens. Hoc saepe in mente nuper agitabam. Adhinc unum annum hanc ephemeridem coepit ut in loco libri compositionis ad melius studendi hic scribam. Celeriter autem in epemeridem veram se mutavit.
Tamen omnia hic non dicuntur, quod non me oportet. Fere non licet. Amicos habeo qui non latine loquntur sed nonnumquam ephemeridem legere conantur. Verbis meis dramam vel creare vel crescere nolo. Nomina celare possum, sed sic plus animadvertuntur.
Quid de aliis lectoribus? Quod ob vos mihi licet? Nonne mihi licet plus palam dicere? Paene credo omnia permitti. Sunt qui non diligant; non me interest quoniam de gustibus... hunc locum scitis.
Vereor ne verba aliquando mihi noceant, e.g. ubi collegium revenire conabor. Spero hoc opus me adiuvaturum, sed casus me non deprehendet. "O tu," inquit magister, "tu es iste libidinosus ebriosus qui in ephemeride adsidue quaesitur et de improbitate scribit. Atque Orationem Obliquam male didicisti!" Hoc exemplum est enim stultum, sed intellegitis iam quid loquar.
Nolite timere. Non desinam de turpitudinibus scribere, aut saltem subicere. Utinam omnia palam dicere possim!
Evedenter rem in mente habeo flagitiosam. Atque mille habeo rationes propter quas taceo.

Miscellanea
Date: 31 August 2003 07:20 am (UTC)From: (Anonymous)Satis difficile esset foris victum tibi consequi etiam in paeninsula Olympica, ubi, ut tradunt, multi acersicomes habitant in silvis tepidis. Etiam difficile est foris operari. Expertus loquor.
De argumentis disceptando idoneis hoc dicam. Non omnia nobis licet dicere sed paene omnia. Exempli gratia, si post menses vel annos, magister Latinae quidam te increpuerit propter res hic scriptas, vere magister malus erit. Judicium autem est exercendum. Non licet verbi gratia aliis suadere ut res publica vi everti debet.
vale prudentissime
Re: Miscellanea
Date: 31 August 2003 03:13 pm (UTC)From:Exempli gratia, si post menses vel annos, magister Latinae quidam te increpuerit propter res hic scriptas, vere magister malus erit.
Adsentio. Dubitatio autem mea est sic: velim ephemeridis mentionem facere. Velim dicere, "heus! vide quod feci!" Sed debere adiungere nolim, "em, ignosce quod die Jovis scripsi. Plerumque melius me gero."
no subject
Date: 31 August 2003 07:56 am (UTC)From:Quod attinet ad latinitatem tuam, non est timendum. Mire enim ipse latinitatem ameliora'sti hoc uno anno et tibi gratulor te tantillo his diebus de re grammatica peccare. Siquando ad universitatem reversurus sis, illo tempore et melius scribes.
no subject
Date: 31 August 2003 02:34 pm (UTC)From:Huic adsentio. Fortasse tabulam lectorum e Amicis (verbi usu LJ) qui latine sciunt creabo ut clam scribere, si nomina celari debent, possim.
no subject
Date: 1 September 2003 10:23 am (UTC)From:de amore atque odio
Date: 1 September 2003 09:40 pm (UTC)From: (Anonymous)Obiter, nonne te vidi in pellicula cui titulus "Vellus bombycinum caeruleum?"
Eduardus ;-)
Re: de amore atque odio
Date: 2 September 2003 11:52 am (UTC)From:de amore atque odio= about love and hate
Oderis et ames dummodo metuas= hate and love modern hate
Obiter, nonne te vidi in pellicula cui titulus "Vellus bombycinum caeruleum?"= Forget name to you I saw movie title "Seeing (and I don't know what the fuck "bombyeinium" is I am guessing bomb or explosions latinized) caress"
Re: de amore atque odio
Date: 2 September 2003 09:09 pm (UTC)From: (Anonymous)Oderis et ames dummodo metuas= may you hate AND love provided that you fear.
Obiter, nonne te vidi in pellicula cui titulus "Vellus bombycinum caeruleum?"= By the way, didn't I see you in the movie "Blue Velvet?"
Si Catullum vertam:
Date: 2 September 2003 01:26 pm (UTC)From: