Clades quaedam inopina accidit, vel mox accidet : non exitium, non pernicies, sed molestia, quae consiliis obstat. Codicem amicae mox finitum iri, librum impressum iri, fabellam perscriptum iri, putavi quoniam diligenter et adsidue laborabam. Eheu ! omnia seposui. Nunc laborem novum reperire debeo. Re vera haud triste abero, sed ex incerto iamiam nascitur maxima incommoditas. Vae !

---

In classe die Lunae mysteria Magnae Matris disceptavimus. Carmen LXIII Catulli (de Berecynthia et Athi) legeramus. Heu, quoties commentarium proferre volui, toties silui. Nemo praeter me latine legerat, nemo igitur de re metrica ullam opinionem haberet. Neque ullus alio de mytho Attis -- quo non sese necat sed ab apro occisus est -- loqui voluit. Neque mentionem Lesbiae brevissimam facere ausus sum. Locos quoque Arnobii Prudentiique legeramus. De calamistro Arnobii tacere non potui, et versus Prudentii, ut paene vociferatus sum, concinni animum mihi valde tangunt. Oportet me classem non dominari, nec condiscipulos obtundere.

---

Tertium exscribere volui, cuius oblitus sum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit