In loco King's Cross dum e ferrovia subterranea exiebam, verbum latinum oculos sibi attrahit. Adulescentulus,rocker quidam, vestem gerebat quae a tergo titulum TRIVIVM ferebat, nomen gregis musicorum metallensis. Hoc conspecto, memet rogavi quamobrem eos sic sese nominasse. Quoniam, ut opinor, tres optiones sint.

Prima : In trivio regit terribilia dea Hecate, regina veneficiae necromantiaeque, domina lemurum, luna ominosa. Ἔστιν ἡ Ἄνασσα ἐνέρων, Νυκτιπόλος, Σκυλακαγέτις. Imagines horriferae ita vero gregi metallum durum (ut dicitur) canenti valde decent.

Secunda : Septem sunt philosophiae, secundum scholasticos, divisiones, quarum fundamen -- quod grammatica et rhetorica et dialectica constituunt -- est illud trivium. Fortasse hi philosophiam medioaevalem amant (etsi musica ipsa Quadrivii pars est).

Tertia : Simpliciter hoc elegerunt, quod latino cum nomine grex videtur fortissima sive, ut aiunt anglice, well 'ard.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit