Multa facio, pauca scribo. Cum quicquid gero, tum mihi dico id narrandum esse, sed otii momentis ne calamum quidem sumo. Neque iamiam haec otii momenta mihi sunt numerosa. Ita aliquando vita errat, quem statum nunc eluctor.

Nuper nupta'st amica. Caerimonia in basilica Westminsteriensi acta'st. Pauline, illa nupta in purpurea, libraria cum librario se iunxit. Postea in canale a Paddington per « Little Venice » ad Camden navigavimus. Sunt in photomachina imagines, sed non iam has e Berolino omnes ostendi.

Classis finiit. Locos de mysteriis antiquos multifarios colligi, et ex eis libellum spero me glutinaturum.

Liber Les lyciens et la mort, quem novem post annos indagationis denique emi, e Turcia domum meam advenit. Ea breviter perlecta puto mihi quaestionem quandam enodare nequire. Sed et bellus est et lectione otiosa delectabor. Historiae monumentisque Lyciae nunc studeo... ac fortasse linguae, si tempus vacet.

Fabulae Caroli Čapka R.U.R. lectionem apud Bibliothecam Britannicam spectavimus. Eheu, dux fabulam non solum brevitati adcommodavit sed etiam modernizavit. Eloquentia fabulae -- etsi Anglice reddita -- plane defuit, in cuius loco, oimoi ! sexismum coacervavit. Actores plerumque bene partes agebantur, Helen Glory et Busman praecipue, attamen...

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit