Series eventorum de fictione scientifica in Bibliotheca Britannica, quae fabulam R.U.R. induxit, die Martis (a.d. XII Kal. Aug.) peliculam kenyanam obtulit, Pumzi titulo, quod lingua kikuyu « spem » exprimit. Prima est pelicula generis fi-sci e Kenya, et eius effectus cinematographicos a grege qui peliculam District 9 fecerunt elaborati sunt. Quam pulchra est ; valde me opera Tarkovskii commonefecit. Et quam metuendam fingit suam dystopiam. Si fi-sci amas annon, te hortor ut spectes.



Post peliculam, Wanuri Kahiu, rectrix scriptrixque, a critico nigerio percontata'st. Multa de arte in genere, de scriptione et peliculis praesertim, dixit. Narravit creationem operum suorum, et multos nominavit auctores quorum scripturae peliculas eius incitant, quod valde litteris studet. (Infeliciter ex eorum turba, unius solius librum legeram, etiamnum nomen cognoveram. Hem, pudice confiteor, nisi antiquas, litteras africanas plane ignoro.)

Dixit se suas per peliculas semper fortibus de feminis fabulas narrare, quod non satis eae depinguntur : partes vel meretricis vel matris agere coguntur. Hoc vere de peliculis africanis dixit, sed reprehensio aeque ad americanas europeasque attinet.

Nunc novam peliculam fi-sci, e libro scriptricis nigerio-americanae, scribit. Expectare non possum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit