Apud Barbican exhibitio pelicularum animatarum (ut dicitur) agitur, cui titulus est Watch me move (vide me moveri). Vere eam ignoraveram, sed amica paucas post dies nobis orationis a scriptore Alano Moore dediturae mentionem fecit. Tesseras statim emimus, quod rhetor est admirabilis : vox sonora et northamptonensis perplacet, porro callidus est orator ac comoedus ac mysticus.
Mature advenimus ut exhibitionem ipsam investigaremus. Prima pars atris in cellis dividitur, in quaque pelicula in scinio lineamento agitur. Atrae et albae plerumque sunt, ex inceptione aetatis cinematographicae ad saeculum hodiernum. Haud frequens erat exhibitio ut soli in cellis spectare possemus. Cum e cellulis discessissemus, magnam in cameram iniimus, in qua animé quaedam et The Simpsons ingentibus in scriniis spectabantur. Lectuli quadrati hic illic positi sunt, cum cephaliphonis ad singulum audiendum. Lux caerulea cameram inluminavit. Exinde in seriem cellularum albarum progressi sumus (credebam nos domum Davidi Bowman in fine peliculae MMI invisere (vel fortasse museum artis recentis Lutetiae, cui nominis haud memor sum, sed non erat Centre Pompidou)).
Cursu perfecto ad orationem per labyrinthum iimus. Etsi architecturam recentem odi, Barbican mihi perplacet. Sed de hoc alias...
Spectaculum, Fourth Dimensional Mind's Eye Summoning titulo, erat, ut libellum explicit, « scriptum velut responsum peliculae No.12 Heaven and Earth Magic animatoris experimentalis Harii Smith. » Quam confiteor funditus me ignorasse.
Ecce excerptum :
Alan Moore in sella sub lampade sedebat, VII televisoriis circumdatus. Sodalis eius, quem pictorem e noctu Dodgem Logic celebrante cognoveram, in tenebris machinam agitabat ut musicam sonosque crearet. Simul in scrinio ingenti rubro et televisoriis albis pelicula animata agitabatur. Alanus orationem legebat, et invocationem et vitas artificis. Passim audiebam symbola alchemiae, cabalae, tantrae. Narravit hstoriam hominis per saeculum, eius locum in terra, eius appetitionem coelorum.
Hora sola duravit. Repetitio non erit. Haec Vrbs mira dat.