Die Solis obtestatio pacifica in tumultum mutata'st. Vigiles virum anglo-africanum occiderant, familia coram basilica in obtestationem postea tetendit. Ira autem oppressionis causa et paupertatis et racismi (inter alia quae mensibus in actis diurnis desceptata erunt) efferbuit ut violentia erupuit. Familia et amici pro certo istam violentiam condemnabant, attamen frustra.
Videlicet tumultus neminem deprehendere debuit ; et administri et musici et cives et iuvenes quidem dicebant rem publicam neglegentia vulgi et odio tumulti periculum subire. Prophetas negabat audire.
Die Solis fateor me serius nuntium ullum audivisse. Amicaquae prope Hackney incolat in rete pavorem suam patefacta'st, nuntios multos posuit. Die tamen Lunae ad multas vicinias, ad alias enim urbes pandebatur. Nequivi quin in rete nuntios spectare, posita amicorum legere eisqe respondere -- videlicet et sirenes auscultare. Nemo in urbe erat quin vigiles medicosque frequentius praetervehi auscultaret.
Picturas dabat BBC, Facebook nuntios precesque -- has enim ex omnibus orbis terrarum partibus. Amica in centro paene violentiae primae photographavit. Alia in Lewisham tumulto apropinquante pro filiola et domo verebatur. In Croydon alius iocari conatus est, deinde nuntiavit viam suam inarsisse. Alia reveniens a peregrino de fenestra commotionem in Camden territa spectabat. &c &c. Ubique sirenes, ubique timebamus ne vicinias nostras incenderent. Amici amicis ubique refugium proferabat, si ignemve operasve effugere deberent. Et in loco securo timebamus ne nostri furore urbana vapularent.
Deinde inrati cives et desperati cum flammas spectavissent nugas clamare coeperunt, sicut totalitarianismum optarent : Quam ob rem vigiles istos non plangunt ? Ubi vapor ? Ubi canones aquae ? Cur non sclopetis utuntur ? Debent vigiles seditiosos necare. Ministris oportet milites mittere. Vehiculis armatis machinosclopetisque tumultus supprimendus est ! Non solum optimates talia pronuntiabnt sed etiam puperi iuvenes, indie kids e Behtnal Green (quorum amicorum patruelis verba omnia supra iam protuli). Neque nostri tali stultitia immunes erant ; amicitiam verbis malis obruerunt.
Sunt feliciter qui etiam libertate et humanitate colunt. Marxista violentiam et furtum deplorabat. Anarchista -- quem in obtestione pacifica olim vigiles lacessierunt innocentemque in carcere clauserunt -- is enim temperantiam vigilum laudavit.
Mane ad ordinatra properavimus ut nuntios peteremus, ut praecipue amicos incolumes esse agnosceremus. Hoc die colloquium idem omnino, rumores sescenti, pavores, et frequentius sirenes. XVI milia vigilum insuper vias circumeuntes, tabernae ante vesperem clausae, urbs parata ad bellum intestinum. Civium turbae passim vicinias defendebant, etsi vigiles eos dissuadere volebant, pervigilium quidem pacis apud Angel non siverunt. Tranquilior fuit nox Londinii propter copias et frigus. Alibi per Angliam violentia atrox urbes tetigit. Iudices iustitiam celeram promiserunt ac dederunt, attamen et cives et vigiles putant eos clementius iudicasse.
Tranquilla nunc Vrbs etsi hic illic ruinae vias maculant, tot cineres quot ossia aedificorum haec monumenta sunt. Irae, odii, avaritiae cicatrices fert.