
Inurbanum, nec inconcessum, saepe putatur pecuniam ut donum diei natalis dare. Sic autem hoc anno Mel mihi -- etenim quam mirum ! -- denarium C. Vibii Pansae aureum dedit. Dixit se mihi quid romanum invenire voluisse, itaque tabernam prope Museum Britannicum petiisse.
Die natalis ipsa urbem passim exploravimus. Primum, consilio carentes, ad sepulchretum Bunhill Fields, in quo quiescit Gulielmus Blake, iter fecimus.



Blake et Defoe


Exinde ad Islington errabamus. Ecclesiam Sancti Lucae, ab architecta Hawksmoor aedificatam (et quae in libro From Hell picta est, quem Mel iamiam perlegerat) in via Old Street attigimus, dein ad rbis centrum revenimus.

Per Finsbury Square progressi sumus. architecturam recentem antiquamque praetereuntes. Angiportum quendam transire volebam, ut Melli ostenderem, sed invenire nequivi.

Honourable Artillery Company




Pindar Street

Exchange House


Itaque vias ad Tower hamlets sequebamur. Praeter forum permagnum ecclesiam Christchurch, Hawksmoorensem quoque, invisimus.


Lilian Knowles House

Dein per labyrinthum angiportorum me ad synagogam duxit.




Amice, vereor ne pericliter, itaque ad domum parentum in S Mauritio. Narra pro me Tamarae. -Carolus
Exploratio in taberna prope locum ferrovialem Liverpool Street finiit ; vetus et perbella est intus, sed musica 80s mox nos fugavit.

no subject
Date: 3 September 2011 03:36 pm (UTC)From:With the 'Honourable Artillery Company', is there not a Latin translation or do you not tend to translate the names of organisations even where they could be translated?
S
no subject
Date: 4 September 2011 11:06 am (UTC)From: