Alice nos visitavit. Vespere die Saturni multis cum amicis in taberna Big Red convenimus. Aron & Libby aderant, et Alex B. et alia in mensa Catherine et Corinne invenimus. Propter clamorem musicae vix audire potebamus ut solis cum propinquissimis colloqui possemus ; videlicet, ut solet. Postea advenerunt singuli Tina et Emma et Oliver. Cum his duobus de biologia et ossibus, dein de pictore Ralph McQuarrie (qui scaenas pellicularum Belli Astrorum (inter alias) invenit). Exinde horas colloquium in pictores veteres, batavos praecipue, vorsit. Gratia telephoni mobilis, multa opera in rete petiebamus. Solita nox, solita potatio.
Die Lunae, quia feriis, artem voluimus videre, sed, quia feriis, musea multa clausa sunt. Kenwood House igitur invisere constituimus, quod picturas saeculi XVII et XVIII et multas imagines elizabethianas habere iactat. Collem Highgate ascendimus et Hampstead Heath transiimus, iter amoenum et vere parvum.
Imagines elizabethianae (the Suffolk Collection) nobiles depingunt -- permultos corpore insanos. Picturae e congerie The Iveagh Bequest multae placent. Confiteor me puerum magis opera Rembrandt amare, sed adultus magis penicillum eius laudo. Pictura Angelicae Kauffmann, Artifectrix in persona Designationis inspirationem Poesis auscultans erat mihi omnium dilectissima.
Si quis intus videre velit, situm retialem invisere debeat, quod photographia in domo nefas. Extus autem haec imagines feci :

Vrbis centrum procul vidimus

Silva multa aedificia celat

Alice balneam miratur. Virus aquam oblimabat.

marcescit splendor

sorores

Mel in pergula

uni virtiti Equus ??? A ! immo, ae<quus...